De sancto Valentino martyre, cur sponsorum patronus habeatur

2023-12-03T19:22:39+01:00

Hoc die, 14° mensis februarii, sanctum quendam, Valentinum nomine, coli vix est qui ignoret, qui sponsorum sponsarumque patronus esse dicatur. Unde autem orta est haec traditio? Ad hoc interrogatum non tam facile est respondere. Perpauca de sancto illo martyre scimus. Quibus studia haec hagiographa in deliciis sunt, legant ea quae anno 1658° bollandianus quidam vir scripsit (bollandiani vocantur coetus quidam jesuitarum qui ab Johanne Bollando nomen ducunt, quique inde ab anno 1643° Acta sanctorum ratione vere critica magnaque cum diligentia ediderunt). Multa ibi discetis quae de sancto Valentino presbytero, Romae anno ut videtur 269°, imperatore Claudio II Gothico, [...]