Via directa

2020-09-05T12:57:13+01:00

Symbola quae sequitur anno 1938° in commentariis Societatis linguae latinae usui internationali adaptandae, qui Lygia appellabantur, a Villelmo Henrico Denham Rouse latine exarata apparuit. Villelmus ille (1863°-1950°) linguae latinae graecaeque illustris magister fuit, qui Cantabrigiae viam directam ad linguas docendas, quae dicitur, diu ac strenue excoluit. Plura scire volentibus de via directa hunc et hunc eiusdem Rouse librum suademus. Symbola quam hic proponimus in ipsis commentariis hic legi potest. VIA DIRECTA O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! (Cicero, De finibus, I 57). Si rogas, quonam modo latine sit discendum, praesto est responsum: disce utendo! [...]