De Ara pacis

2020-08-19T11:16:25+01:00

Vere novo, vobis monstrare cupimus imaginem lacunariorum Arae Pacis, quam curavit exstruendam Augustus, ut memoriae proderet victoriam suam de populis circa Mare Nostrum incolentibus. Constructio conscita est a. d. III Id. Iul. anno XIII ante Christum natum, et ara ipsa dedicata a. d. III Kal. Feb. anno IX ante Christum natum: qui dies Liviae natalis erat, uxoris imperatoris. Facta est ex marmore Carrariensi, neque secus atque templum minus, in quibus sacrificia rite perpetrabantur. Dividitur in lacunaria, ex quibus vobis unum ostendimus (vide imaginem I), in quo depingitur Tellus dea, id est, terra ferax et fertilis. Ornatur maeandris, qui [...]