Symbola quae sequitur anno 1938° in commentariis Societatis linguae latinae usui internationali adaptandae, qui Lygia appellabantur, a Villelmo Henrico Denham Rouse latine exarata apparuit. Villelmus ille (1863°-1950°) linguae latinae graecaeque illustris magister fuit, qui Cantabrigiae viam directam ad linguas docendas, quae dicitur, diu ac strenue excoluit.
Plura scire volentibus de via directa hunc et hunc eiusdem Rouse librum suademus.
Symbola quam hic proponimus in ipsis commentariis hic legi potest.
Si denique Villelmi Rouse docentis vocem audire velis, hic preme.
VIA DIRECTA
O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! (Cicero, De finibus, I 57).
Si rogas, quonam modo latine sit discendum, praesto est responsum: disce utendo! Haec est via directa, qua et laboris et temporis fit compendium; nihil interest inter rem et inter verbum, nulla deliberatio “Quidnam significat hoc verbum?” aut “Quid est nomen huius rei latine?” Nam solvitur ambulando, videndo, tangendo. Deinde usque ab initio mutua est connexio inter rem aut actionem et sonitum verborum: ubi rem vides, subit sua sponte nomen, actio revocat verbum. Et fato deorum benigno, facilius est nobis linguae latinae doctoribus initium docendi quam ullarum aliarum linguarum doctoribus: nam quadruplex actio est vel catena actionum, simplex scilicet catena actionum naturalium, quae quasi histriones in scaenam ducit discipulos, et eodem tempore exempla dat quattuor coniugationum grammaticalium: surgo, ambulo, revenio, sedeo.
A: “Surgo” (et surgit).
Ceteri: “Surgis” (digito monstrantes puerum A et eum intuentes).
“Surgit” (pollice monstrantes A, dum alius alium intuetur).
B, C: “Surgimus” (et surgunt).
Ceteri: “Surgitis” (ut antea).
“Surgunt” (ut antea).
Sic fallimus docentes! Nam dum pueri haec reiterant, meditantur praesens tempus indicativi activi quattuor coniugationum, ubi aliter linguae latinae omnino sunt ignari! Postea hoc est initium uniuscuiusque recitationis, et mox has formulas tam bene cognoverunt quam linguam suam nativam. Quandocunque nova verba discunt, eodem more recitant, cum gestu si fieri potest, et nova verba quasi aptant formae vel compagi iam notae.
Si nomen rei doces, dic: “Haec est sella”, tangens sellam, quod universi pueri voce repetunt, canentes: “Illa est sella”, digito indicantes sellam. Eodem modo, ubi picturam monstras, aut ipse facis in tabula nigra: “Illa est arbor” et pueri canunt: “Illa est arbor”, “Ille est corvus” – “Ille est corvus”.
Mox necesse est docere casus obliquos, primum accusativum: “Ille est corvus; video corvum”. “Teneo baculum; do tibi baculum”. “Das mihi baculum”, mox discent pueri respondere. Et dum doces, semper interponis explicationes, exclamationes, quae ipsae se explicant: “Bene facis! O bonum puerum! Bene dixisti! O stultum! O fons malorum, i in malam rem! I dierecte!”
Postea fabulam dicis, quam primum viva voce canunt, deinde scribunt in libellis et novae lectiones semper in tabula nigra scribendae sunt ab aliquo. Ita fit, ut discant audiendo, eloquendo, agendo, movendo se, scribendo, postremo videndo et omnes sensus vi sua coniuncta quasi incalcitrant animo.
Sic fit compendium temporis, compendium laboris, fit intentio animi, fit facilis memoria. Semper aliquid faciunt corporibus, se movent, nunquam torpent, non dormiunt nec fieri potest, quin gaudia percipiant multa, nam rident, commoventur, loquuntur, et est re vera ludus litterarius.
Longa est oratio, si plura tempto describere, sed stant vobis scripta Anglice, et si voltis, grammatici vestri doctissimi Polonice vertent.
Mihi autem Viam Directam indicanti nolite precor respondere: “I dierecte!”
Valete!
I have learned that the answer guide for Carfagni’s “Nova Exerfcitia Latina I” is no longer available on Amazon.com. I have a copy of Carfagni’s exercise book to accompany Ørberg’s “Lingua Latina Pars I” and would like to use Carfagni’s exercise to accompany my study. I wonder if there is any other source for this answer book, either in print or online.
Very truly yours
James W. Campbell
North Haven, Connecticut
USA